- ANCILLA auasi ANCULA
- ANCILLA, auasi ANCULA.Ab ANCLO enim vel ANCULO antiquo i. e. ministro, primum Anculc, dein Ancillae. Argumento Dii illi, quibus nomen. Anculi et Anculae, tamquam ministri quidam, Fest. Aliis Ancillae dictae, ab Anco Martio Roman. Rege, quod is magnum foenrinarum numerum cepit; vel ab anculare, quod est ministrare. Item ab ἀγκὼ, i. e. cubitus; quod ipsum ab ἀγκύλος, quia operâ manuum ministrabant. Nonnullis vor est ab am et cillco, i. e. circum moveo. Harum non mimis, ac Servorum, ingens apud Veteres fuit numerus; unde apud Scriptores non raro ministeriorum catervas, turbas eriam aliquando ac populos, legimus. Nota certe apud Tacitum Annal. l. 3. c. 33. Severi Caecinnae querela: Inesse mulierum comitatui, quae pacem luxu, bellum formidine morentur et Romanum agmen ad similitudinem barbari incessus convertant. Quare Mater Iuliani Martyris apud Surium Tom. 1. in publicum legitur prodüsse cum innumerabili familia, utriusque sexus. Nec hyperbolice quidem Caecinna locutus est, si Amm. Marcellin. audimus l. 14. qui Matronarum comites recenset Textrices, Coquos, Spadones, et universum promiscue servitium. Respexit huc Iuvenal. Sat. 6. v. 418.---- Gravis occursu, teterrima vultuBalnea nocte subit, conchas et castra moveriNocte iubet, etc.Vide Laur. Pignorium Comm. de Servis, e quo etiam sequentia decerpsimus et in ordinem digessimus: ut et supra, voce Abra.Varia Ancillarum, apud Romanos, ministeria.In Familia Urbana.Ab argento potorio, ministram habuit Livia, Vibiam Successam. A cubili. A cura catellae, qualis Aurelia erat, Liviae itidem Aug. Ancilla. Adstetrix, memorata Ovidio Met. l. 9. v. 307. ubi de Galanthide, Aderat, faciendis strenua iussis. Ancillulae ex Aethiopia, Gaditanie etc. Vide hîc infra Puellae. Anteambulatrices, ex officio praeibant, cum Matrona in publicum prodibat, sicut Pedissequae subsequebantur. Dictae eaedem Amicae, vide supra in voce Amicus. Crotalistriae. Cymbalistriae. Citharistriae. Flabelliferae, inter Ancillas conspicuae erant; quod tamen officium Eunuchi illis in plurimis domibus praeripiebant. Ianitrices. Lanificae. Lanipendiae, quae inter Lanificas pensa partiebantur, quando ca munera sordere dominabus visa sunt. Mamma, eadem quae Nutrix. Medicae, quoque in usu fuerunt, quae videntur Gynaecia curâfle et curam adhibuisse Mulierum passionibus. Nanae, memorantur Lampridio in Seucro c. 34. Negotiationi quoque Ancillas a dominabus fuisse praepositas, ICti testantur. Nutrices. Obstetrices. Vide suis locis. Ornatrix, similiter. Pedissequae, sequebantur dominas, sicut Anteambulatrices praecedebant. Penaria, vel penuaria, Graece ἡ Ταμία. Περητρία, olim dicebatur in Graecia, παραγγέλλουσα τὴν ὥραν ταῖς κεκτημέναις, Hesych. quae nuntiabat horam dominabus. Sicut enim Proceres Romani pueros habuêre ad hoc, qui horas sibi nuntiarent; sic in Graecia idem obtinuit, Dominae vero ancillas habebant, quae hoc munus sibi fungerentur. Nempe cum horologiis adhuc homines carerent, umbram pedibus dimetiebantur Veteres etc. uti docet Salmas.ad solin p. 634. Psecades, vide infra. Puellae in ministerio variae, nuditate, cantu, saltatione. Sandaligerulae. Sarcinatrix. Textrices. Tibicinae, quae in convivio epulantium animos oblectabant. Tonstrices, memorantur Martiali l. 2. Epigr. 17. et in veter. Inscr. Earum erat ungues quoque resecare. Tractatrices, corpus fricabant, Medicarum, ut videtur ministrae. Namque et Medici Tractatores habuêre. Tympanistriae. Vestificae. Vestiplicae. Vestispicae. Umbelliferae, distenta suis umbracula virgis tenebant, ut ait Ovidius de Arte am. l. 2. v. 209. Unctrices, Dominas post balnea ungebant etc.In Familia Rustica.a Coquina mulieres, pulmentaria rusticis coquebant. Custodes villae, ne quid vicini rerum, quae villâ continebantur, occuparent, dabant operam. Focariae, ad culinam pertinebant, quia focus in culina. Sunt qui Focarias concubinas interpretentur, non male, ut colligitur ex Varrone de R. R. l. 1. c. 10. Laniae et Lanificae, cum adscriptitiis glebae, quam incolebant, adsignatis, cohabitabant. Panicoctariae Chrysologo Ser. 99. dicuntur, quae panem coquebant. Pistrices: Viros enim mulieresque, ubi non aderat quae vis, in pistrinum fuisse coniectos, perspicuum est ex Euangelio Lucae c. 17. v. 35. Δύο ἔσονται ἀλψ´θουσαι ἐπὶ τὸ αὐτὸ. ἡμία παραληφθήσεται κλ.Villica, vide suô locô.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.